monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, V <<<     >>> VII

Caput VI

1 Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: "Faciamus hominem," quia non dixit: "Faciam"; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis.
2 Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisset: "Faciamus": "Et fecit", inquit, "Deus hominem ad imaginem Dei", non dixit "fecerunt dii" aut "ad imaginem deorum". Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: "Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum," si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius convenit venire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna.
3 Neque enim sibi ipsi sunt veritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam moventur, tamquam ad fontem vitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo veniunt, qui non recedunt. Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in vicem nobis vel Deo vel angelis vel ipsi angeli nobis sive per illos Deus nobis, sed ineffabili suo modo; nobis autem hic indicatur nostro modo.
4 Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis.
5 Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, sive spiritalibus imaginibus nostro spiritui sive corporalibus vocibus corporis sensui.
Illud sane quod dictum est: "Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere," non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam: "Non arma expedient totaque ex urbe sequentur?"
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: "Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?" Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem.
6 Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est "ne", ut diceremus "nonne", quoniam vocem pronuntiantis non possumus scribere.
Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, vel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas impleverunt.
7 Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas novimus.